Rozmiar: 15909 bajtów

- 16 -

1315. April 8.

In n. d. Amen. Nos Henricus D. G. Ep. Wrat. notum esse volumus universis presentem paginam inspecturis, quod cum inter Religiosos viros fratrem Andream priorem fratrum Predicatorum aliosque fratres de Rattibor ex parte una, et virum discretum d. Gyselerum ex altera Plebanum ibidem, super variis et diversis damnis ac iniurijs iniuriosisque verbis et factis, nec non testamentis, funeralibus, funerum sepulturis, administratione sacramentorum et occupatione docimarum, in quibus ipse Plebanus se cum sua Parochia per iam dictos fratres damnificatum multipliciter asseruit offensum, insuper et alijs molestijs et iniurijs quibus similiter dicti fratres econverso per ipsum Plebanum et suos asserebant etiam se offensos graviter et turbatos, exorta fuisset dissensionis materia et rancoris, intervenientibus tandem consilijs discretorum predictus frater Andreas Prior pro se et suis fratribus Ratt. nec non et prefatus d. Gyselerus Plebanus Ratt. pro se et suis, renunciatis hinc et inde controversijs, contentionibus et dissensionibus quibusceunque, in Nos tanquam in Arbitrum, arbitratorem et amicabilem compositorem concorditer in presentia testium subscriptorum consentire et compromittere curaverunt, hoc modo ut de consilio honorabilium virorum d. Fridmanni de Prouin Cancellarij nostri Wrat. et Magistri Arnoldi Archid. Glog. Canonicorum uostrorum Wrat. quidquid super premissis omnibus et singulis et quolibet eorundem quocumque modo Nos arbitrari ordinare statuere et diffinire sive in absentia sive in presentia predictarum partium curaremus, ratum et firmum tenerent omnino.
Nos igitur qui paternum (sic) commodum et quietem nostrorum desiderabiliter affectamus et querimus subditorum in quorum prosperitate utique prosperamur, compromissum huiusmodi ut predicitur rationabiliter in Nos factum Nobis voluntarie assumentes, predictorum dominorum Cancellarij et Archidiaconi consilio accedente pro bono pacis et concordie arbitramur, ordinamus, diffinimus et statuimus in hijs scriptis, Quod predicti Prior et fratres Predicatores decimas prorsus nullus Ratt. Ecclesie vel alterius cuiuscunque occupare debeant vel auferre, cum contra institutionem sui ordinis et naturam decimas possidere licite nequeant vel habere, nisi tunc (tamen?) ipsis per aliquem Clericorum pars aliqua decimarum licite pro elemosina conferatur. Item nec quibuslibet Parochialibus dicti fratres unctionem extremam nec alia sacramenta aliqua ministrabunt preterquam suis fratribus et illis duntaxat qui ipsorum servitijs immorantur, cum alio modo eisdem fratribus id non competat sacrorum Canonum iustitia prohibente. Preterea dicti fratres necnon et Plebanus cum suis socijs seu vicarijs prout districtissime novo iure prohibitum esse noscitur, per se vel per alios nullos alliciant et inducant quod apud ipsos seu Ecclesiam ipsorum eligant vel per alios nullos alliciant et inducant quod apud ipsos seu Ecclesiam ipsorum eligant sepulturam, sicut gravem penam Constitutionis nove in Sexto libro Decretalium patenter expressam, et annexam quam adiciemus nichilominus voluerint evitave. Si tamen libere per aliquem Parochialium, de quo legitime possit constare, vel apud Eccl. dictorum fratrum vel alibi canonice electa fuerit sepultura, hanc per neminem volumus impediri. Quinimo et hoc idem servari precipimus hinc et inde, quod in sacris canonibus super eo plenius est expressum. Portionem etiam canonicam de legatis, oblationibus et obventionibus alijs quibuscunque funerum que ad dictorum fratrum ecclesiam tumulanda de predicta Parochia deferuntur, Plebano predicto Ratt. et Successori eius qui p. t. fuerit, memorati fratres ibidem iuxta quod Canonico iure precipitur, dare et solvere de cetero tenebuntur, relaxatis tamen illis si que dicti fratres memorato Plebano pro preterito tempore de obventionibus huiusmodi tenerentur, que per ipsum Plebanum deinceps exigi nolumus ab eisdem. Si quas tamen decimas ijdem fratres prefato Plebano contra iustitiam abstulissent, de quibus constare possit, de illis integraliter ipsi Plebano per prefatos fratres satisfactionem congruam statuimus exhiberi. Quibuslibet alijs dissensionibus et litium materijs pro preteritis damnis vel iniurijs alijsve molestijs quibuscunque illatis quomodolibet hinc et inde prorsus cessantibus et renunciatis omnino usque adeo quod inter memoratos fratres et Plebanum et suos socios grata deo pacis et concordie de cetero vigeat quietudo, et scandala noxia de medio auferantur. Et quoniam Clerici et Scholares in Rattibor, ut accepimus, lagicali poteutia compelluntur inviti processionaliter ad Ecclesiam fratrum in Rattibor Predicatorum apportare seu conducere funera illorum qui de Parochia ibidem apud eosdem dicuntur sepulturam elegisse, quasi ad hoc ijdem Clerici ex quadam loci ipsius consuetudine teneantur, Nos consuetudinem huiusmodi quantocunque etiam tempore in dicto loco Rattibor servatam, rationi consonam non putantes ipsam presentibus reprobamus, cum nec in Civitate Wrat. nec in locis alijs Nostre Dioc. qumimo nec in provincia Polonie consuetudo eadem hactenus sit observata. In virtute igitur sancte obedientie districtius prohibemus, ne predictos Clericos et Scholares aliquis de cetero compellat vel compelli procuret invitos ad aliquam Ecclesiam quam ad suam cui deserviunt seu etiam quam frequentant, conducere funera seu deferre, cum iuxta Canonicas et legitimas sanctiones nullus invitus operas suas ingerere regulariter teneatur. Hec omnia et singula ordinamus, statuimus, arbitramur et precipimus sub pena excommunicationis et interdicti per predictas partes inviolabiliter servari In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem presentes fieri et nostri sigilli munimine iussimns roborari. Datum apud Viasd sexto Idus Aprilis a. d. M°. ccc°. xvto. Presentibus Dominis Henrico de Baruth Preposito nostro Wrat. Fridmanno Cancellario et Archidiacono supradictis, Henrico de Virbna, Canonicis nostris Wrat. Fratre Henrico de Henrichow, Magistro Jeskone de Strelin, Heydenrico Plebano de Cygenhals et Nicolao de Rychenstadt Capellanis et Notarijs nostris. Testes autem qui predicto intererant compromisso sunt hij: Domini Canonici Capelle Castri Rattiborieusis, Decanus Odrinus, Nicolaus de S. Nicolao, Adam de Lytz, Arnoldus de Erenvitz et Nicolaus de Godow Plebani et alij.

Aus der Bestatigung vom 26. Apr. 1379, wo auch eine Beschreibung des Siegels gegeben ist.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów